logo

MSDE Catullo Parini Foscolo Gozzano Anarchie Sardinia Laurasia

 

CARMINA
  ♦ Carmen I
  ♦ Carmen II
  ♦ Carmen IIa
  ♦ Carmen III
  ♦ Carmen IV
  ♦ Carmen V
  ♦ Carmen VI
  ♦ Carmen VII
  ♦ Carmen VIII
  ♦ Carmen IX
  ♦ Carmen X
  ♦ Carmen XI
  ♦ Carmen XII
  ♦ Carmen XIII
  ♦ Carmen XIV
  ♦ Carmen XIVa
  ♦ Carmen XV
  ♦ Carmen XVI
  ♦ Carmen XVII
  ♦ Carmen XLVII
  ♦ Carmen XLVIII
  ♦ Carmen IL
  ♦ Carmen L
  ♦ Carmen LI
  ♦ Carmen LII
 
Redi ad indicem
 
   

CARMEN VIII



Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non volt: tu quoque inpote<ns noli>,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
 







5




10
sed obstinata mente, perfer, obdura.
Vale, puella. Iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te, quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? Cui videberis bella?
Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
Quem basiabis? Cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.
 



15



 




Valid HTML 4.01 Transitional   Valid CSS!  


home